antequam est coniunctio et verbum ex adverbiis ante et quam compositum. prius quoque est adverbium.

Antequam et priusquam regit modum indicativum vel modum coniunctivum. Ratio temporalis consecutione temporum regitur.

Modus indicativus

recensere

Tempus praesens

recensere
  1. Antequam pro reo dicere instituo, pro me pauca dicam [tempus futurum].
  1. Omnia ista ante facta sunt, quam Siciliam attigi.

Futurum exactum

recensere
  1. Ante provinciam sibi decretam audiet quam potuerit suspicari.

Modus coniunctivus apud sensum collateralem finalem

recensere

Antequam et priusquam regunt modum coniunctivum si sententia lateralis sensum habet collateralem finalem.

Sententia capitalis tempore capitali

recensere

Tempora capitalia sunt tempus praesens et tempora futura et praesens historicum.

  1. In primis rationem esse habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar ab exercitu intercludatur. Gaii Iulii Caesaris Commentarii de bello Gallico - Liber VII
  2. Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur [sensu finali], consilium capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Gaii Iulii Caesaris Gaii Iulii Caesaris Commentarii de bello Gallico - Liber VII
  3. Venite, faciamus nobis civitatem et turrim ... et celebremus nomen nostrum antequam dividamur in universas terras. w:la:Biblia Vulgata (Genesis 11, 4)
  4. ...antequam ... suffragia colligantur, qui Senatui tum praesidet, rerum statum ... docebit, ... Spinoza, Tractatus Politicus

Sententia capitalis tempore laterali

recensere

Tempora Lateralia sunt tempus imperfectum, tempus perfectum et tempus plusquamperfectum.

Tempus perfectum in sententia capitali
  1. Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus, priusquam subsidio ex oppido veniri posset, ... Gaii Iulii Caesaris Commentarii de bello Gallico - Liber VII
  2. Priusquam pervenirent ad eum, confixi conciderunt. (Cornelius Nepos, XIV, 9, 5)
  3. Priusquam te Phillippus vocaret, vidi te. Biblia vulgata
  4. Numquam inde prius discessit quam ad finem sermo esset adductus. Cornelius Nepos, XV. Epaminondas 3.
  5. ...priusquam honoribus operam daret, versatus est in Sabinis... Cornelii Nepotis vita Catonis.
Tempus imperfectum in sententia capitali
  1. ...priusquam Lacedaemonii subsidio venirent, dimicare utile arbitrabatur. (Cornelius Nepos, Miltiades V)

Problemata

recensere
Caesar
  1. Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos nuntiatur. Gaii Iulii Caesaris Commentarii de bello Gallico - Liber VI, 4

In sententia capitali est tempus praesens "nuntiatur" quod est tempus capitale. In sententia laterali cum "priusquam" non est expectatum tempus praesens aut perfectum, sed imperfectum.

  1. praesens historicum: Conantibus, priusquam id effici posset, adesse Romanos (nuntiatur=) nuntiatum est.
  2. ...priusquam id effici posset, adesse Romanos ... Infinitivus (adesse) tempus collaterale, hic imperfectum (posset), regnat.

Vide Grammatica Germanorum Rubenbauer atque Hofmann, Zeitgebung in konjunktivischen Nebensätzen

Spinoza

In sententia capitali est tempus praesens "nuntiatur" quod est tempus capitale. In sententia laterali cum "priusquam" non est expectatum tempus praesens aut perfectum, sed imperfectum.

Respondeo: Sententia supplenda est sic: "Nam earum essentia idealis eadem est, postquam existere inceperunt, quam - erat - antequam existerent."