Taciti Annalium Liber Primus/XXXII
XXXII
recensereNec lēgātus obviam ībat[1]: quippe plūrium vaecordia cōnstantiam[2] exēmerat. repentĕ lymphātī dēstrĭctīs gladiīs in centuriōnēs invādunt: ea vetustissima mīlitāribus odiīs māteriēs et saeviendī prīncipium. prōstrātōs verberibus mulcant, sexāgēnīs singulōs, ut numerum centuriōnum adaequārent: tum convulsōs laniātōsque et partim exanimōs ante vallum aut in amnem Rhēnum prōiciunt. Septĭmius[3] cum perfūgisset ad tribūnal pedibusque Caecīnae advolverētur, eō usque flāgitātus[4] est, dōnec ad exitium dēderētur. Cassius Chaerĕa, mox caede Gāī Caesaris[5] memoriam apud posterōs adeptus, tum adulēscēns et animī ferōx, inter obstantēs et armātōs ferrō viam patefēcit. nōn tribūnus ultrā, nōn castrōrum praefectus iūs obtinuit: vĭgiliās, statiōnēs, et sī quă alia praesēns ūsus indīxerat, ipsī partiēbantur. id mīlitārēs animōs altius coniectantibus[6] praecipuum indicium magnī atque inplācābilis mōtūs, quod neque disiectī[7] aut paucōrum īnstīnctū, set pariter ardēscerent, pariter silērent, tantā aequālitāte et cōnstantiā, ut rĕgī crēderēs.[8]
Recitātiō
recensereRecitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.
Adnotātiōnēs
recensere- ↑ obviam īre: resistere, adversārī (ut Blaesus fēcisset).
- ↑ cōnstantiam lēgātī.
- ↑ centuriō quīdam.
- ↑ flāgitō -āvī -ātum 1: poscere. (nē cōnfundās cum hōc verbō: flăgellō -āvī -ātum 1: verberāre.)
- ↑ = Calĭgulae imperātōris.
- ↑ datīvus.
- ↑ = sparsī.
- ↑ id, quod velut ūnō animō agerent (adeō ut rĕgī crēderēs), praecipuum magnī atque inplācābilis mōtūs indicium erat iīs, quī animōs mīlitum coniectārent.