Navigatio

Pagina prima • Prooemium in pathologiam in genere • Reactiones accomodationis • Damnum cellularum et textuum • Noxa exogena • Inflammatio • Degeneratio • Cancer

Procedurae manuales praeparationis textuumGlossariumFontes

Phaenomena organismi vividi et de vita in genere

recensere

Organismis vividis insignia typica sunt:

  • Metabolismus ad vitam eius generandum conservandumque
  • Facultas gubernationis propriae
  • Facultas variantia genera sui proprii formandi

De vitae ente cogitantes, iam olim philosophi Graeci mentionem inferebant excogitabantque exempla varia:
Heraclitus circa annum 500 AD duo principia elaboravit: primum de perpetuitatis vitae tam incipientis quam desinentis; deinde de coniunctione vitae pendente vitae de verbo, λόγος. Postea philosophi Democritus iter materialisticum et Plato idealisticum descripserunt.

De sanitate et insanitate

recensere

Pathologia in genere

recensere
 
Ioannes Cruveilhier.

Pathologia est doctrina passionum, et verba πάθος, "Patho-" (Lat. passio; morbus) et λόγος, logos (Lat.: verbum; doctrina) de lingua Graeca emanaverunt. Pathologia est disciplina medica, quae causas (aetiologias), machinationes earum procreationis, mutationes visibiles (oculis vel sub microscopio), atque cursus morborum cum methodis morphologice conceptis concipit.

Historia pathologiae disciplinae

recensere
 
Microscopium unum ex instrumentorum magnorum in pathologia. Hic investigatio bacteriorum annis 1978.

De facto pathologia ex disciplina medica anatomiae emanavit.

Anno 1761 anatomus MOGAGNI (1682-1771) opus suum De sedibus et causis morborum divulgavit.

Pathologia sane hodierna demum in saeculo undevicesimo eluxit: In Francia anatomus et pathologus CRUVEILHIER (1791-1874) anno 1829 librum Anatomia pathologica corporis humani, et in Austria, anno 1842, VON ROKITANSKY (1804-1878) librum definitivum anatamomiae pathologicae suum scripsit. In Germania VIRCHOW (1821-1902) notionem pathologiae cellularis firmavit.