XXXVI recensere

Cōnsultātum ibi dē remediō: etenim nūntiābātur parārī lēgātōs quī superiōrem exercitum ad causam eandem traherent: dēstinātum excidiō Ūbiōrum oppidum, imbūtāsque praedā manūs in dīreptiōnem Galliārum ēruptūrās. augēbat metum gnārus Rōmānae sēditiōnis et, sī omitterētur rīpa, invāsūrus hostis: at sī auxilia et sociī adversum abscēdentīs legiōnēs armārentur, cīvīle bellum suscipī. perīculōsa sĕvēritās, flāgitiōsa largītiō: seu nihil mīlitī sīve omnia concēderentur, in ancipitī rēs pūblica. igitur volūtātīs inter sē ratiōnibus plăcitum ut epistulae nōmine prīncipis scrīberentur: missiōnem dărī vīcēna stīpendia merĭtīs. exauctōrārī quī sēna dēna fēcissent ac retinērī sub vēxillō cēterōrum inmūnēs nisi prōpulsandī hostis, lēgāta quae petīverant exsolvī duplicārīque.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere