XXXIX recensere

Intereā lēgātī ab senātū regressum iam apud āram Ūbiōrum Germānicum adeunt. duae ibi legiōnēs, prīma atque vīcēnsima, veterānīque nūper missī sub vēxillō hiemābant. pavidōs et cōnscientiā vaecordēs intrat metus, vēnisse patrum iussū quī inrĭta facerent quae per sēditiōnem expresserant. utque mōs vulgō quamvīs falsīs reum subdĕre, Mūnātium Plancum cōnsulātū fūnctum, prīncipem lēgātiōnis, auctōrem senātūs cōnsultī incūsant; et nocte concubiā vēxillum in domō Germānicī sĭtum flāgitāre occipiunt, concursūque ad iānuam factō mōliuntur fŏrēs, extractum cubīlī Caesarem trādere vēxillum intentō mortis metū subĭgunt. mox vagī per viās obviōs habuēre lēgātōs, audītā cōnsternātiōne ad Germānicum tendentēs. ingerunt contumēliās, caedem părant, Plancō maximē, quem dignitās fugā impedīverat; neque aliud perīclitantī subsidium quam castra prīmae legiōnis. illīc signa et aquilam amplexus religiōne sēsē tūtābātur, ac nī aquilifer Calpurnius vim extrēmam arcuisset, rārum etiam inter hostēs, lēgātus populī Rōmānī Rōmānīs in castrīs sanguine suō altāria deum commaculāvisset. lūce dēmum, postquam dux et mīles et facta nōscēbantur, ingressus castra Germānicus perdūcī ad sē Plancum imperat recēpitque in tribūnal. tum fātālem increpāns rabiem, neque mīlitum sed deum īrā resurgere, cūr vēnerint lēgātī aperit; iūs lēgātiōnis atque ipsīus Plancī gravem et inmeritum cāsum, simul quantum dēdecŏris adierit legiō, fācundē miserātur, attonĭtāque magis quam quiētā contiōne lēgātōs praesidiō auxiliārium equitum dīmittit.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere