XXX recensere

Tum ut quisque praecipuus turbātor conquīsītī, et pars, extrā castra pālantēs, ā centuriōnibus aut praetōriārum cohortium mīlitibus caesī; quōsdam ipsī manipulī documentum fideī trādidēre. auxerat mīlitum cūrās praemātūra hiems imbribus continuīs adeōque saevīs, ut nōn ēgredī tentōria, congregārī inter sē, vix tūtārī signa possent[1], quae turbĭne atque undā raptābantur. dūrābat et formīdō caelestis īrae, nec frūstrā adversus impiōs hebēscere sīdera, ruĕre tempestātēs: nōn aliud malōrum levāmentum quam sī linquerent castra īnfausta temerātaque et solūtī piāculō suīs quisque hībernīs redderentur. prīmum octāva, dein quīnta decuma legiō rediēre: nōnānus opperiendās Tiberiī epistulās clāmitāverat, mox dēsōlātus aliōrum discessiōne inminentem necessitātem spontĕ praevēnit. et Drūsus nōn exspectātō lēgātōrum regressū, quia praesentia satis cōnsēderant, in urbem rediit.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere

  1. tūtārī: nē caderent.