XV recensere

Tum prīmum ē campō[1] comitia[2] ad patrēs trānslāta sunt: nam ad eam diem, etsī potissima arbitriō prīncipis, quaedam tamen studiīs tribuum[3] fīēbant. neque populus adēmptum iūs questus est nisi inānī rūmōre, et senātus largītiōnibus ac precibus sordidīs exsolūtus[4] libēns tenuit, moderante Tiberiō nē plūrēs quam quattuor candidātōs commendāret[5], sine repulsā et ambitū dēsignandōs. inter quae[6] tribūnī plēbeī petīvēre, ut propriō sūmptū ēderent lūdōs, quī dē nōmine Augustī fāstīs additī Augustālēs vocārentur. sed dēcrēta pecūnia ex aerāriō, utque per circum triumphālī veste ūterentur: currū vehī haud permissum. mox celebrātiō annua ad praetōrem trānslāta, cui inter cīvēs et peregrīnōs iūrisdictiō ēvēnisset[7].

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere

  1. ē campō Mārtiō.
  2. = ēlēctiō magistrātuum.
  3. = populī.
  4. largītiōnibus exsolūtus: cum iūs magistrātuum ēligendōrum apud populum fuit, senātōribus (qui et candidātī fuerint) opus fuit populum dōnīs ĕmĕre.
  5. moderante Tiberiō , nē ... (Tiberius) commendāret.
  6. = intereā.
  7. celebrātiō (= onus celebrātiōnem vel lūdōs ēdendī) trānslāta est ad eum praetōrem, cui ... iūrisdictiō sorte ēvēnisset.