Taciti Annalium Liber Primus/XLIX
XLIX
recensereDīversa omnium, quae umquam accīdēre, cīvīlium armōrum faciēs. nōn proeliō, nōn adversīs ē castrīs, sed īsdem ē cubīlibus, quōs simul vēscentīs diēs, simul quiētōs nox habuerat. discēdunt in partēs, ingerunt tēla. clāmor vulnera sanguis palam, causa in occultō; cētera fors regit. et quīdam bonōrum caesī, postquam intellēctō in quōs saevīrētur, pessimī quoque arma rapuerant. neque lēgātus aut tribūnus moderātor adfuit: permissa vulgō licentia atque ultiō et satietās. mox ingressus castra Germānicus, nōn medicīnam illud plūrimīs cum lacrimīs sed clādem appellāns, cremārī corpora iubet.
Trucēs etiam tum animōs cupīdō involat eundī in hostem, piāculum furōris; nec aliter posse plācārī commīlitōnum mānēs, quam sī pectoribus impiīs honesta vulnera accēpissent. sequitur ardōrem mīlitum Caesar iūnctōque ponte trāmittit duodecim mīlia ē legiōnibus, sex et vīgintī sociās cohortīs, octō equitum ālās, quārum eā sēditiōne intemerāta modestia fuit.
Recitātiō
recensereRecitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.