XIX recensere

Aggerābātur nihilō minus caespēs iamque pectorī usque adcrēverat, cum tandem pervicāciā[1] victī inceptum omīsēre. Blaesus multā dīcendī arte nōn per sēditiōnem et turbās dēsīderia mīlitum ad Caesarem ferenda ait, neque veterēs[2] ab imperātōribus prīscīs neque ipsōs ā dīvō Augustō tam nova petīvisse; et parum in tempore incipientēs prīncipis cūrās onerārī. sī tamen tendĕrent in pāce temptāre quae nē cīvīlium quidem bellōrum victōrēs expostulāverint, cūr contrā mōrem obsequiī, contrā fās disciplīnae vim meditentur? dēcernerent lēgātōs sēque cōram mandāta darent. adclāmāvēre ut fīlius Blaesī tribūnus lēgātiōne eā fungerētur peteretque mīlitibus missiōnem ab sēdecim annīs: cētera mandātūrōs, ubi prīma prōvēnissent. profectō[3] iuvene mŏdicum ōtium: sed superbīre mīlĕs, quod fīlius lēgātī ōrātor pūblicae causae satis ostenderet necessitāte expressa quae per modestiam nōn obtinuissent.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere

  1. pervicāciā Blaesī, scīlicet.
  2. veterēs mīlitēs.
  3. proficīscor -fectus sum dep. 3: abīre.