XII recensere

Inter quae senātū ad īnfĭmās[1] obtestātiōnēs[2] prōcumbente, dīxit forte Tiberius sē ut nōn tōtī reī pūblicae parem, ita quaecumque pars sibi mandārētur, eius tūtēlam susceptūrum. tum Asĭnius Gallus ‘interrogō’ inquit, ‘Caesar, quam partem reī pūblicae mandārī tibi velis.’ perculsus inprōvīsā interrogātiōne paulum reticuit: dein collēctō animō respondit nēquāquam[3] decōrum[4] pudōrī suō legere aliquid aut ēvītāre ex eō, cui in ūniversum excūsārī[5] māllet. rūrsum Gallus (etenim vultū offēnsiōnem coniectāverat)[6] nōn idcircō interrogātum ait, ut dīvideret quae sēparārī nequīrent, sed ut suā[7] cōnfessiōne arguerētur, ūnum esse reī pūblicae corpus atque ūnīus animō regendum. addidit laudem dē Augustō Tiberiumque ipsum victōriārum suārum quaeque[8] in togā per tot annōs ēgregiē fēcisset admonuit[9]. nec ideō īram eius lēnīvit, prīdem invīsus, tamquam ductā in mātrimōnium Vīpsāniā M. Agrippae fīliā, quae quondam Tiberiī uxor fuerat[10], plūs quam cīvīlia agitāret Polliōnisque Asĭniī patris ferōciam retinēret.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere

  1. īnfimus -a -um (gradus superlātīvus adiectīvī ‘īnferī’): sordidus, turpis.
  2. obtestātiō -ōnis f: precātiō, supplicātiō.
  3. nēquāquam (adverbium): omnīnō nōn, nūllō modō.
  4. decōrus -a -um: decēns, dignum.
  5. cōnstrūctiō ‘excūsāre aliquem alicui reī’ est admodum īnsolita apud antīquōs scrīptōres; ūsitātius ‘excūsāre aliquem dē aliquō rē’.
  6. vultū Tiberiī sēnserat Gallus se animum eius offendisse.
  7. i.e. Tiberiī.
  8. quaeque: “et eōrum, quae...” (= “et eārum rērum, quas...”) (?)
  9. admonēre aliquem alicuius reī.
  10. Agrippa Iūliam, Augustī fīliam, uxōrem habuerat; Tiberius Vīpsāniam, Agrippae fīliam ē priōre mātrimōniō – ergō Iūlia fuit Vīpsāniae noverca. at dēfūnctō Agrippā Tiberius ab Augustō coāctus erat ut Vīpsāniam dīmitteret et Iūliam marītō carentem in mātrimōnium dūceret, “nōn sine magnō angōre animī”, ut dīcit Suētōnius, nam Vīpsāniam etiamnunc dīligēbat.