V recensere

Haec atque tālia agitantibus[1] gravēscere valetūdō Augustī, et quīdam scelus uxōris suspectābant. quippe rūmor incesserat, paucōs ante mēnsēs Augustum, ēlēctīs cōnsciīs et comite ūnō Fabiō Maximō, Plānāsiam vectum ad vīsendum Agrippam; multās illīc utrimque lacrimās et signa cāritātis spemque ex eō fore ut iuvenis penātibus avī redderētur: quod Maximum uxōrī Mārciae aperuisse, illam Līviae. gnārum id Caesarī; neque multō post extīnctō Maximō, dubium an quaesītā morte, audītōs in fūnere eius Mārciae gemitūs sēmet incūsantis, quod causa exitiī marītō fuisset. utcumque sē ea rēs habuit, vixdum ingressus Illyricum Tiberius properīs mātris litterīs accītur; neque satis conpertum est, spīrantem adhūc Augustum apud urbem Nōlam an exanimem reppererit. ācribus namque cūstōdiīs domum et viās saepserat[2] Līvia, laetīque interdum nūntiī vulgābantur, dōnec prōvīsīs[3] quae tempus monēbat simul excessisse Augustum et rērum potīrī[4] Nerōnem[5] fāma eadem tulit.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere

  1. ablātīvus absolūtus.
  2. saepiō saepsī saeptum 4.
  3. prōvīsīs iīs, quae...: abl. abs.
  4. potior potītus sum dep. 4 alicuius reī.
  5. Tiberius.