LXXXI recensere

Dē comitiīs cōnsulāribus, quae tum prīmum illō prīncipe ac deinceps fuēre, vix quicquam fīrmāre ausim: adeō dīversa nōn modo apud auctōrēs sed in ipsīus ōrātiōnibus reperiuntur. modo subtractīs candidātōrum nōminibus orīginem cuiusque et vītam et stīpendia dēscrīpsit, ut quī forent intellegerētur: aliquandō eā quoque significātiōne subtractā candidātōs hortātus, nē ambitū comitia turbārent, suam ad id cūram pollicitus est. plērumque eōs tantum apud sē professōs disseruit, quōrum nōmina cōnsulibus ēdidisset; posse et aliōs profitērī, sī grātiae aut meritīs cōnfīderent: speciōsa verbīs, rē inānia aut subdola, quantōque maiōre lībertātis imāgine tegēbantur, tantō ēruptūra ad īnfēnsius servitium.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere