Taciti Annalium Liber Primus/LXXX
LXXXRecensere
Prōrogātur Poppaeō Sabīnō prōvincia Moesia, additīs Achāia ac Macedŏnia. id quoque mōrum Tiberiī fuit, continuāre imperia ac plērōsque ad fīnem vītae in īsdem exercitibus aut iūrisdictiōnibus habēre. causae variae trāduntur: aliī taediō novae cūrae semel placita prō aeternīs servāvisse, quīdam invidiā, nē plūrēs fruerentur; sunt quī exīstiment, ut callidum eius ingenium, ita ānxium iūdicium; neque enim ēminentīs virtūtēs sectābātur. et rūrsum vitia ōderat: ex optimīs perīculum sibi, ā pessimīs dēdecus pūblicum metuēbat. quā haesitātiōne postrēmō eō prōvectus est, ut mandāverit quibusdam prōvinciās, quōs ēgredī urbe nōn erat passūrus.
RecitātiōRecensere
Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.