LXXVI recensere

Eōdem annō continuīs imbribus auctus Tĭberis plāna urbis stagnāverat; relābentem secūta est aedificiōrum et hominum strāgēs. igitur cēnsuit Asinius Gallus ut librī Sibullīnī adīrentur. renuit Tiberius, perinde dīvīna hūmānaque obtegēns; sed remedium coercendī flūminis Ateiō Capitōnī et L. Arruntiō mandātum. Achāiam ac Macedŏniam onera dēprecantīs levārī in praesēns prōcōnsulārī imperiō trādīque Caesarī placuit. ēdendīs gladiātōribus, quōs Germānicī frātris ac suō nōmine obtulerat, Drūsus praesēdit, quamquam vīlī sanguine nimis gaudēns; quod in vulgus formīdolōsum et pater arguisse dīcēbātur. cūr abstinuerit spectāculō ipse, variē trahēbant; aliī taediō coetūs, quīdam trīstitiā ingĕniī et metū conparātiōnis, quia Augustus cōmiter interfuisset. nōn crēdiderim ad ostentandam saevitiam movendāsque populī offēnsiōnēs concessam fīliō māteriem, quamquam id quoque dictum est.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere