Taciti Annalium Liber Primus/LXXIII
LXXIII
recensereHaud pigēbit referre in Falaniō et Rubriō, modicīs equitibus Rōmānīs, praetemptāta crīmina, ut quibus initiīs, quantā Tiberiī arte gravissimum exitium inrēpserit, dein repressum sit, postrēmō ārserit cūnctaque corripuerit, nōscātur. Falaniō obiciēbat accūsātor, quod inter cultōrēs Augustī, quī per omnēs domōs in modum collēgiōrum habēbantur, Cassium quendam mīmum corpore īnfāmem adscīvisset, quodque vēndĭtīs hortīs statuam Augustī simul mancipāsset. Rubriō crīminī dabātur violātum periūriō nūmen Augustī. quae ubi Tiberiō nōtuēre, scrīpsit cōnsulibus nōn ideō dēcrētum patrī suō caelum, ut in perniciem cīvium is honor verterētur. Cassium histriōnem solĭtum inter aliōs eiusdem artis interesse lūdīs, quōs māter sua in memoriam Augustī sacrāsset; nec contrā religiōnēs fierī, quod effigiēs eius, ut alia nūminum simulācra, vēnditiōnibus hortōrum et domuum accēdant. iūs iūrandum perinde aestimandum quam sī Iovem fefellisset: deōrum iniūriās dīs cūrae.
Recitātiō
recensereRecitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.