LXVI recensere

Forte equus abruptīs vinculīs vagus et clāmōre territus quōsdam occurrentium obturbāvit. tanta inde cōnsternātiō inrūpisse Germānōs crēdentium, ut cūnctī ruĕrent ad portās, quārum decumāna maximē petēbātur, āversa hostī et fugientibus tūtior. Caecīnă compertō vānam esse formīdinem, cum tamen neque auctōritāte neque precibus, nē manū quidem obsistere aut retinēre mīlitem quīret, prōiectus in līmine portae miserātiōne dēmum, quia per corpus lēgātī eundum erat, clausit viam: simul tribūnī et centuriōnēs falsum pavōrem esse docuērunt.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere