LXIX recensere

Pervāserat interim circumventī exercitūs fāma et īnfēstō Germānōrum agmine Galliās petī, ac nī Agrippīna inpositum Rhēnō pontem solvī prohibuisset, erant quī id flāgitium formīdine audērent. sed fēmina ingēns animī mūnia ducis per eōs diēs induit, mīlitibusque, ut quis inops aut saucius, vestem et fōmenta dīlargīta est. trādit C. Plīnius, Germānicōrum bellōrum scrīptor, stetisse apud prīncipium pontis, laudēs et grātēs reversīs legiōnibus habentem. id Tiberiī animum altius penetrāvit: nōn enim simplicēs eās cūrās, nec adversus externōs studia mīlitum quaerī. nihil relictum imperātōribus, ubi fēmina manipulōs intervīsat, signa adeat, largītionem temptet, tamquam parum ambitiōsē fīlium ducis gregālī habitū circumferat Caesaremque Calĭgulam appellārī velit. potiōrem iam apud exercitūs Agrippīnam quam lēgātōs, quam ducēs; conpressam ā muliere sēditiōnem, cui nōmen prīncipis obsistere nōn quīverit. accendēbat haec onerābatque Seiānus, perītiā mōrum Tiberiī ŏdia in longum iaciēns, quae reconderet auctaque prōmeret.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere