LXI recensere

Igitur cupīdō Caesarem invādit solvendī suprēma mīlitibus ducīque, permōtō ad miserātiōnem omnī quī aderat exercitū ob propinquōs, amīcōs, dēnique ob cāsūs bellōrum et sortem hominum. praemissō Caecīnā, ut occulta saltuum scrūtārētur pontēsque et aggerēs ūmĭdō palūdum et fallācibus campīs inpōneret, incēdunt maestōs locōs vīsūque ac memoriā dēfōrmīs. prīma Vārī castra lātō ambitū et dīmēnsīs prīncipiīs trium legiōnum manūs ostentābant; dein sēmirŭtō vallō, humilī fossā accīsae iam reliquiae cōnsēdisse intellegēbantur: mediō campī albentia ossa, ut fūgerant, ut restiterant, disiecta vel aggerāta. adiacēbant fragmina tēlōrum equōrumque artūs, simul truncīs arbŏrum antefīxa ōra. lūcīs propinquīs barbărae ārae, apud quās tribūnōs ac prīmōrum ōrdinum centuriōnēs mactāverant. et clādis eius superstĭtēs, pugnam aut vincula ēlāpsī, referēbant hīc cecidisse lēgātōs, illīc raptās aquilās; prīmum ubi vulnus Vārō adāctum, ubi īnfēlīcī dexterā et suō ictū mortem invēnerit; quō tribūnālī contiōnātus Arminius, quot patibula captīvīs, quae scrŏbēs, utque signīs et aquilīs per superbiam inlūserit.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere