Taciti Annalium Liber Primus/LVIII
LVIII
recensereVerba eius in hunc modum fuēre: ‘nōn hic mihi prīmus ergā populum Rōmānum fideī et cōnstantiae diēs. ex quō ā dīvō Augustō cīvitāte dōnātus sum, amīcōs inimīcōsque ex vestrīs ūtilitātibus dēlēgī, neque ŏdiō patriae (quippe prōditōrēs etiam iīs quōs antepōnunt invīsī sunt), vērum quia Rōmānīs Germānīsque ĭdem condūcere et pācem quam bellum probābam. ergō raptōrem fīliae meae, violātōrem foederis vestrī, Arminium apud Vārum, quī tum exercituī praesidēbat, reum fēcī. dīlātus sēgnitiā ducis, quia părum praesidiī in lēgibus erat, ut mē et Arminium et cōnsciōs vincīret flāgitāvī: testis illa nox, mihi utinam potius novissima! quae secūta sunt, dēflērī magis quam dēfendī possunt: cēterum et iniēcī catēnās Arminiō et ā factiōne eius iniectās perpessus sum. atque ubi prīmum tuī cōpiă, vetera novīs et quiēta turbidīs antehabeō, neque ob praemium, sed ut mē perfĭdiā exsolvam, simul gentī Germānōrum idōneus conciliātor, sī paenitentiam quam perniciem māluerit. prō iuventā et errōre fīliī veniam precor: fīliam necessitāte hūc adductam fateor. tuum erit cōnsultāre, utrum praevaleat, quod ex Arminiō concēpit an quod ex mē genita est.’ Caesar clēmentī respōnsō līberīs propinquīsque eius incolumitātem, ipsī sēdem vetere in prōvinciā pollicētur. exercitum redūxit nōmenque imperātōris auctōre Tiberiō accēpit. Arminiī uxor virīlis sexūs stirpem ēdidit: ēdŭcātus Ravennae puer quō mox lūdibriō cōnflīctātus sit, in tempore memorābō.
Recitātiō
recensereRecitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.