Taciti Annalium Liber Primus/LVII
LVII
recensereNeque multō post lēgātī ā Segeste vēnērunt auxilium ōrantēs adversus vim populārium, ā quīs circumsedēbātur, validiōre apud eōs Armĭniō, quoniam bellum suādēbat: nam barbărīs, quantō quis audāciā prōmptus, tantō magis fīdus rēbusque mōtīs potior habētur. addiderat Segestēs lēgātīs fīlium, nōmine Segimundum: sed iuvenis cōnscientiā cūnctābātur. quippe annō quō Germāniae dēscīvēre sacerdōs apud āram Ūbiōrum creātus rūperat vittās, profugus ad rebellēs. adductus tamen in spem clēmentiae Rōmānae pertulit patris mandāta benignēque exceptus cum praesidiō Gallicam in rīpam missus est. Germānicō prĕtium fuit convertere agmen, pugnātumque in obsidentīs, et ēreptus Segestēs magnā cum propinquōrum et clientium manū. inerant fēminae nōbilēs, inter quās uxor Arminiī eademque fīlia Segestis, marītī magis quam parentis animō, neque ēvicta in lacrimās neque vōce supplex, compressīs intrā sĭnum manibus gravidum ŭterum intuēns. ferēbantur et spŏlia Vāriānae clādis, plērīsque eōrum quī tum in dēditiōnem veniēbant praedae dăta: simul Segestēs ipse, ingēns vīsū et memoriā bonae societātis inpăvidus.
Recitātiō
recensereRecitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.