Fāma dēditī benignēque exceptī Segestis vulgāta, ut quibusque bellum invītīs aut cupientibus erat, spē vel dolōre accipitur. Arminium super īnsĭtam violentiam rapta uxor, subiectus servitiō uxōris ŭterus vaecordem agēbant, volitābatque per Cheruscōs, arma in Segestem, arma in Caesarem poscēns. neque probrīs temperābat: ēgregium patrem, magnum imperātōrem, fortem exercitum, quōrum tot manūs ūnam mulierculam āvēxerint. sibi trēs legiōnēs, totidem lēgātōs prōcubuisse; nōn enim sē prōditiōne neque adversus fēminās gravĭdās, sed palam adversus armātōs bellum tractāre. cernī adhūc Germānōrum in lūcīs signa Rōmāna, quae dīs patriīs suspenderit. coleret Segestēs victam rīpam, redderet fīliō sacerdōtium hominum: Germānōs numquam satis excūsātūrōs, quod inter Albim et Rhēnum virgās et sĕcūrēs et togam vīderint. aliīs gentibus ignōrantiā impérī Rōmānī inexperta esse supplicia, nescia tribūta; quae quoniam exuerint inritusque discesserit ille inter nūmina dicātus Augustus, ille dēlēctus Tiberius, nē inperītum adulēscentulum, nē sēditiōsum exercitum pavēscerent. sī patriam parentēs antīqua māllent quam dominōs et colōniās novās, Arminium potius glōriae ac lībertātis quam Segestem flāgitiōsae servitūtis ducem sequerentur.

Recitātiō

recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs

recensere