LII recensere

Nūntiāta ea Tiberium laetitiā cūrāque adfēcēre: gaudēbat oppressam sēditiōnem, sed quod largiendīs pecūniīs et missiōne festīnātā favōrem mīlitum quaesīvisset, bellicā quoque Germānicī glōriā angēbātur. rettulit tamen ad senātum dē rēbus gestīs multaque dē virtūte eius memorāvit, magis in speciem verbīs adōrnāta quam ut penitus sentīre crēderētur. pauciōribus Drūsum et fīnem Illyricī mōtūs laudāvit, sed intentior et fīdā ōrātiōne. cūnctaque quae Germānicus indulserat, servāvit etiam apud Pannonicōs exercitūs.

Recitātiō recensere

Recitātiō tarda ad faciliōrem perceptiōnem apta.

Adnotātiōnēs recensere