Musica Classica/Prophetiae Sibyllarum, Lassus

 Index Stabat Mater, Dvorak 

Prophetiae Sibyllarum, Lassus

Prologus

Carmina chromatico quae audis modulata tenore,
Haec sunt illa quibus nostrae olim arcana salutis
Bis senae intrepido cecinerunt ore Sibyllae.

I. Sibylla Persica

Virgine matre satus, pando residebit asello
Iucundus princeps, unus qui ferre salutem
Rite queat lapsis; tamen illis forte diebus
Multi multa ferent, immensi facta laboris.
Solo sed satis est oracula prodere verbo:
Ille Deus casta nascetur virgine magnus.

II. Sibylla Libyca

Ecce dies venient, quo aeternus tempore princeps,
Irradians sata laeta, viris sua crimina tollet,
Lumine clarescet cuius synagoga recenti:
Sordida qui solus reserabit labra reorum,
Aequus erit cunctis, gremio rex membra reclinet
Reginae mundi, sanctus, per saecula vivus.

III. Sibylla Delphica

Non tarde veniet, tacita sed mente tenendum
Hoc opus; hoc memori semper qui corde reponet,
Huius pertentant cor gaudia magna prophetae
Eximii, qui virginea conceptus ab alvo
Prodibit, sine contactu maris, omnia vincit
Hoc naturae opera: at fecit, qui cuncta gubernat

IV. Sibylla Cimmeria

In teneris annis facie praesignis, honore
Militiae aeternae regem sacra virgo cibabit
Lacte suo; per quem gaudebunt pectore summo
Omnia, et Eo lucebit sidus ab orbe
Mirificum; sua dona Magi cum laude ferentes,
Obiicient puero myrrham, aurum, thura Sabaea.

V. Sibylla Samia

Ecce dies, nigras quae tollet laeta tenebras,
Mox veniet, solvens nodosa volumina vatum
Gentis Judaeae, referent ut carmina plebis.
Hunc poterent clarum vivorum tangere regem,
Humano quem virgo sinu inviolata fovebit.
Annuit hoc coelum, rutilantia sidera monstrant.

VI. Sibylla Cumana

Iam mea certa manent, et vera, novissima verba
Ultima venturi quod erant oracula regis,
Qui toti veniens mundo cum pace, placebit,
Ut voluit, nostra vestitus carne decenter,
In cunctis humilis, castam pro matre puellam
Deliget, haec alias forma praecesserit omnes.

VII. Sibylla Hellaspontica

Dum meditor quondam vidi decorare puellam,
Eximio, castam quod se servaret, honore,
Munera digna suo, et divino numine visa,
Quae sobolem multo pareret splendore micantem:
Progenies summi, speciosa et vera Tonantis,
Pacifica mundum qui sub ditione gubernet.

VIII. Sibylla Phrygia

Ipsa Deum vidi summum, punire volentem
Mundi homines stupidos, et pectora caeca, rebellis.
Et quia sic nostram complerent crimina pellem,
Virginis in corpus voluit demittere coelo
Ipse Deus prolem, quam nunciet angelus almae
Matri, quo miseros contracta sorde lavaret.

IX. Sibylla Europaea

Virginis aeternum veniet de corpore verbum
Purum, qui valles et montes transiet altos.
Ille volens etiam stellato missus Olympo,
Edetur mundo pauper, qui cuncta silenti
Rexerit imperio. Sic credo, et mente fatebor:
Humano simul ac divino semine natus.

X. Sibylla Tiburtina

Vera ipse Deus dedit haec mihi munia fandi,
Carmine quod sanctam potui monstrare puellam,
Concipiet quae Nazareis in finibus, illum,
Quem sub carne Deum Bethlemica rura videbunt.
O nimium felix, coelo dignissima mater,
Quae tantam sacro lactabit ab ubere prolem.

XI. Sibylla Erythraea

Cerno Dei natum, qui se dimisit ab alto,
Ultima felices referent cum tempora soles
Hebraea quem virgo feret de stirpe decora,
In terris multum teneris passurus ab annis,
Magnus erit tamen hic divino carmine vates,
Virgine matre satus, prudenti pectore verax.

XII. Sibylla Agrippa

Summus erit sub carne satus, charissimus atque,
Virginis et verae complebit viscera sanctum
Verbum, consilio, sine noxa, spiritus almi.
Despectus multis tamen ille, salutis amore,
Arguet et nostra commissa piacula culpa.
Cuius honos constans, et gloria certa manebit.