Index Stabat Mater, Dvorak 

Officium defunctorum,
Thomas Ludovicus de Victoria



Taedet anima mea

Taedet anima mea vitae meae,
dimittam adversum me eloquium meum,
loquar in amaritudine animae meae.

Dicam Deo: Noli me condemnare:
indica mihi, cur me ita iudices.
Numquid bonum tibi videtur,
si calumnieris, el opprimas me,
opus manuum tuarum,
et consilium impiorum adiuves?
Numquid oculi carnei tibi sunt:
aut sicut videt homo, et tu vides?
Numquid sicut dies hominis dies tui,
et anni tui sicut humana sunt tempora,
ut quaeras iniquitatem meam,
et peccatum meum scruteris?
Et scias, quia nihil impium fecerim,
cum sit nemo, qui de manu tua possit eruere.



I Introit: Requiem aeternam

Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
Te decet hymnus Deus in Sion,
et tibi reddetur votum in lerusalem: exaudi orationem meam.
ad te omnis caro veniet.


II Kyrie
Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison


III Requiem aeternam
Requiem aeternam dona eis, Domine,
et lux perpetua luceat eis.
In memoria aeterna erit iustus: ab auditione mala non timebit.

IV Domine, Jesu Christe

Domine lesu Christe, Rex gloriae,
libera animas omnium fidelium defunctorum de poenis inferni, et de profundo lacu. Libera eas de ore leonis,
ne absorbeat eas tartarus,
ne cadant in obscurum:
sed signifer Sanctus Michael
repraesentet eas in lucem sanctam:
Quam olim Abrahae promisisti et semini eius. Hostias et preces tibi, Domine,
laudis offerimus:
tu suscipe pro animabus illis,
quarum hodie memoriam facimus:
fac eas, Domine, de morte transire ad vitam, Quam olim Abrahae promisisti et semini eius.

V Sanctus & Benedictus

Sanctus, Sanctus, Sanctus,
Dominus Deus Sabaoth,
pleni sunt caeli et terra gloria tua. Osanna in exceisis.
Benedictus qui venit in nomine Domini. Osanna in excelsis.


VI Agnus Dei
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi,
dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem.
Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona eis requiem sempiternam.

VII Lux aeterna
Lux aeterna luceat eis, Domine.
cum sanctis tuis, in aeternum:
quia pius es.

Requiem aeternam dona eis Domine,
et lux perpetua luceat eis
cum sanctis tuis in aeternum,
quia pius es.
Requiescant in pace. Amen

VIII Versa est in luctum
Versa est in luctum cithara mea,
et organum in vocem flentium.
Parce mihi, Domine,
nihil enimsunt dies mei.

IX Libera me, Domine
Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda:
Quando caeli movendi sunt et terra
dum veneris iudicare saeculum per ignem.

Tremens factus sum ego, et timeo,
dum discussio venerit, atque ventura ira.
Quando caeli movendi sunt et terra.

Dies illa, dies irae, calamitatis et miseriae, dies magna et amara valde:
Dum veneris iudicare saeculum per ignem.
Requiem aeternam dona eis, Domine, et lux perpetua luceat eis.
Libera me, Domine, de morte aeterna,
in die illa tremenda:
Quando caeli movendi sunt et terra:
Dum veneris iudicare saeculum per ignem.

Kyrie eleison. Christe eleison. Kyrie eleison.