Grammatica Latina/Sententiae conditionales
Periodus irrealis et dependentia infinitiva
recenserePeriodus irrealis post verba dicendi vel sentiendi:
exemplum:
recensere- Cornelius Nepos: Itaque nemini erat his temporibus dubium, si affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.
Verbum dicendi vel sentiendi:
- Itaque nemini erat his temporibus dubium,
Periodus hypothetica:
- si affuisset, illam Atheniensis calamitatem accepturos non fuisse.
Infinitivum temporis perfecti coniugationis periphrasticae:
- Atheniensis ... accepturos non fuisse
exemplum:
recensere- Cornelius Nepos: Neque vero non fuit apertum, si ille non fuisset, Agesilaum Asiam regi fuisse erepturum.
Verbum dicendi vel sentiendi:
- Neque vero non fuit apertum,
Periodus hypothetica:
- si ille non fuisset, Agesilaum Asiam regi fuisse erepturum.
Infinitivum temporis perfecti coniugationis periphrasticae:
- Agesilaum ... fuisse erepturum
exemplum:
recensere- Puto enim, etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse. s:De fato (Marcus Tullius Cicero)
Verbum dicendi vel sentiendi:
- Puto enim,
Periodus hypothetica:
- etiamsi Icadius tum in spelunca non fuisset, saxum tamen illud casurum fuisse.
Infinitivum temporis perfecti coniugationis periphrasticae:
- saxum tamen illud casurum fuisse.
exemplum:
recensere- Si enim hominem aliquem appellares, et ea vox asinum tibi significaret, putas illum injuria affectum iri? Ioannes Ludovicus Vives, In pseudo-dialecticos.
Verbum dicendi vel sentiendi:
- putas
Periodus hypothetica:
- Si enim hominem aliquem appellares, et ea vox asinum tibi significaret,
Infinitivum temporis perfecti coniugationis periphrasticae:
- saxum tamen illud casurum fuisse.