Prosodia Latina
Prosodia Latina recensere
Syllabae recensere
Syllabarum aliae sunt longae, ut, mūsǣ, cōnstānt; Aliae sunt breves, ut, dĕŭs, dŏmĭnŭs; Aliae sunt ancipites, sive communes, ut, tenễbrae, funễbris. Vocantur ancipites quia in carmine ad libitum modò sunt breves modò longae, prout metri negessitas postulat.
Elisio recensere
Ante sequentem vocalem, littera "M" in fine dictionis eliditur cum sua vocali, item vocalis finalis.
Exemplum elisionis litterae "M"
- Heu magnum alterius frustra spectabis acervum
In hoc hexametro, ultima syllaba "um" verbi "magnum" eliditur
- Hēu māgñ (um) | āltĕrĭ | ūs // frūs | trā spēc | tābĭs ă | cērvūm
Quo pauciores sunt elisiones, eo elegantiora carmina sunt. Duriora sunt haec:
- Trōiă, nĕf | ās, com | mune se | pulcr (um) // Eur | ōp (ae) Asi | aeque,
- Trōiă uĭr (um) | et virt | ūt '(um)' || ōmni (um) ac | erba ci | nis (Catullus, 68)
Pedes recensere
Pedes ex syllabis constant, quorum quator sunt Disyllabi, hoc est, duas habent syllabas, et octo sunt Trisyllabi, quae habent tres.
Disyllabi recensere
Spondeus recensere
¯ ¯ | spondeus |
Ex duabus longis constat ut mūsās, fōrtēs
Pyrrichius recensere
˘ ˘ | pyrrichius |
Trochaeus recensere
¯ ˘ | trochaeus |
Iambus recensere
˘ ¯ | iambus |